Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 10.12.1 | Cic. Fam. 10.12.4 (English) | >>Cic. Fam. 10.13.1 |
10.12.3
placuit nobis ut statim ad Cornutum , pr . urb ., litteras deferremus , qui , quod consules aberant , consulare munus sustinebat more maiorum . senatus est continuo convocatus frequensque convenit propter famam atque exspectationem tuarum litterarum . recitatis litteris oblata religio Cornuto est pullariorum admonitu non satis diligenter eum auspiciis operam dedisse , idque a nostro conlegio comprobatum est . itaque res dilata est in posterum . eo autem die magna mihi pro tua dignitate contentio cum Servilio ; qui cum gratia effecisset ut sua sententia prima pronuntiaretur , frequens eum senatus reliquit et in alia omnia discessit , meaeque sententiae , quae secunda pronuntiata erat , cum frequenter adsentiretur senatus , rogatu . Servili P . Titius intercessit . res in posterum dilata .
10.12.4
venit
paratus Servilius Iovi ipsi iniquus , cuius in templo res agebatur . hunc quem ad modum fregerim quantaque contentione Titium intercessorem abiecerim , ex aliorum te litteris malo cognoscere ; unum hoc ex meis : senatus
gravior , constantior , amicior tuis laudibus esse non potuit quam tum fuit , nec vero tibi senatus amicior quam cuncta civitas ; mirabiliter enim populus R . universus et omnium generum ordinumque consensus ad liberandam rem p . conspiravit .
Perge igitur , ut agis , nomenque tuum commenda immortalitati atque haec omnia , quae habent speciem gloriae conlectam inanissimis splendoris insignibus contemne , brevia , fucata , caduca existima . verum decus in virtute positum est , quae maxime inlustratur magnis in rem p . meritis .
eam facultatem habes maximam . quam quoniam complexus es et tenes , perfice ut ne minus res p . tibi quam tu rei p . debeas . me tuae dignitatis non modo fautorem sed etiam amplificatorem cognosces . id cum rei p . quae mihi vita est mea carior , tum nostrae necessitudini debere me
iudico . atque in his curis , quas contuli ad dignitatem
tuam , cepi magnam voluptatem , quod bene cognitam mihi T . Munati prudentiam et fidem magis etiam perspexi in eius incredibili erga te benevolentia et diligentia . iii Idus Apr .
10.12.5
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 10.12.1 | Cic. Fam. 10.12.4 (English) | >>Cic. Fam. 10.13.1 |